Perlustratio coloniensis

Nonnulli pueri nonnullaeque puellae classis VIII. a-d Museum Rerum Romanarum Germanarumque in urbe Colonia Agrippina situm visitaverunt. Ibi director, honorabilis doctor Didericus Schmitz, cunctos adulescentes salutavit atque res officiaque eius institutionis diligentius explanavit.

 

Causa itinineris erat visitatio reliquiarum Romanarum, i.e. viarum Romanarum antiquarum, Praetorii Romani, aquaeducti de montibus Eifliis venientis aut insulae fluvii Rheni, ubi virgines Ubiorum et legionarii Romani post urbem conditam consociati sunt. Ea et multa altera diversarum artium etiam a discipulis ipsis relata sunt. Reliquias Romanorum revera ubique latere apparet!

Visititatio erat prima post coronaviri discrimen.

 

Grex discipulorum a magistris linguae latinae Anna Thiele et doctore Olivero Großmann ductus est. Omnes adulescentes itinere ad Coloniam Agrippinam facto gaudebant et tempore communi valde fruebantur.

 

Idibus Iuniis MMXXIII

Nach oben scrollen